[24.1.2] igitur ad hunc Abraham inpugnationem cogitationum nostrarum anxia confessione detulimus, qua ad repetendam prouinciam nostram atque ad reuisendos parentes cotidianis animae aestibus urguebamur. hinc etenim nobis maxima desideriorum nascebatur occasio, quod tanta religione atque pietate parentes nostros praeditos recordabamur, ut eos nequaquam inpedituros nostrum propositum praesumeremus, hoc iugiter mente uoluentes, quod profectum magis ex illorum essemus adsiduitate capturi, nullaque nos corporalium rerum sollicitudine, nullis prospiciendi uictus distentionibus occupandos, illis adfatim omnem cum gaudio praebitionem nostrae necessitatis explentibus.
[24.1.3] insuper etiam spe inanium gaudiorum animas pascebamus, credentes nos fructum maximum percepturos de conuersione multorum, qui uelut nostro essent ad uiam salutis exemplo ac monitis dirigendi. tunc praeterea ipsorum locorum situs, in quibus erat maioribus nostris auita possessio, ipsarumque amoenitas iucunda regionum ante oculos pingebatur, quam grate et congrue solitudinis spatiis tenderetur, ita ut non solum delectare monachum possent secreta siluarum, sed etiam maxima uictus praebere conpendia.
[24.1.4] quae omnia praedicto seni cum secundum fidem conscientiae nostrae simpliciter panderemus, nec iam inpugnationum uim tolerare nos posse, nisi nobis per illius medicinam dei gratia subuenisset, profusis lacrimis testaremur, tacitus ille diuque cunctatus atque ad extremum grauiter ingemescens ait.
[24.2.1] Necdum uos desideriis renuntiasse mundanis nec mortificasse concupiscentias pristinas cogitationum uestrarum prodit infirmitas. nam sicut desidiam cordis uestri desideriorum uestrorum peruagatio protestatur, hanc peregrinationem ac parentum absentiam, quam mente potius suscipere debuistis, carne tantummodo sustinetis. sepulta enim haec omnia ac de cordibus uestris euulsa penitus iam fuissent, si uel rationem ipsius abrenuntiationis uel principalem solitudinis causam in qua consistimus cepissetis. [24.2.2] ideoque uos illa otii aegritudine sentio laborare, quae in Prouerbiis ita notatur: in desideriis est omnis otiosus, et iterum: desideria pigrum occidunt.
nam et nobis poterant haec quae commemorastis carnalium commodorum non deesse conpendia, si credidissemus ea nostro conuenire proposito aut talem ex illis amoenitatum uoluptatibus fructum nobis iudicassemus posse conferri, qualis iste est qui de hoc locorum squalore et corporis contritione conquiritur. nec sumus ita parentum solacio destituti, ut nobis desint qui de suis substantiis sustentare nos gaudeant, nisi nobis illa sententia saluatoris occurrens quidquid ad fotum huius pertinet carnis excluderet, qua dicitur: qui non reliquerit (siue oderit) patrem et matrem et filios et fratres, non potest meus esse discipulus.
[24.2.3] quodsi parentum quoque praesidio essemus omnimodis desolati, uel potentum mundi istius obsequia deesse non possent, qui promptissima largitate necessitatibus nostris cum omni gratiarum actione subministrare gauderent. quorum munificentia sustentati parandi uictus sollicitudine careremus, nisi nos uehementer illa prophetica maledictio deterreret. nam maledictus, inquit, homo, qui spem suam ponit in homine, et: nolite confidere in principibus.
potuimus etiam cellulas saltim nostras supra Nili fluminis alueum conlocantes aquam habere pro foribus, ne eam a quattuor milibus passuum nostris cogeremur deferre ceruicibus, nisi nos ad tolerantiam laboris istius indefessos beatus apostolus reddens hoc iugiter animaret eloquio, unusquisque, inquiens, propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
[24.2.4] nec ignoramus esse nonnulla etiam in regionibus nostris amoena secreta, in quibus pomorum copia et hortorum gratia uel ubertas necessitatem uictus nostri minimo labore corporis expedirent, nisi inpingendam illam nobis exprobrationem quae ad illum in euangelio directa est diuitem uereremur: quia recepisti consolationem tuam in uita tua.
sed despectis illis omnibus et cum uniuersa mundi huius uoluptate contemptis his tantum squaloribus delectamur uniuersisque deliciis horrendam solitudinis istius praeferimus uastitatem neque huic harenarum amaritudini quantasuis uberis glaebae diuitias conparamus, non temporalia huius corporis lucra, sed aeterna spiritus emolumenta sectantes.
[24.2.5] parum est enim renuntiasse monachum semel, id est in primordio conuersionis suae contempsisse praesentia, nisi eis cotidie renuntiare perstiterit. usque ad finem namque huius uitae illud nobis dicendum est cum propheta: et diem hominis non desideraui, tu scis. unde et dominus in euangelio si quis, inquit, uult post me uenire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
[24.3.1] Et idcirco ei, qui de interioris hominis puritate peruigilem sollicitudinem gerit, expetenda sunt loca, quae mentem eius nulla ad culturae distentionem ubertatis suae fecunditate sollicitent nec de cellulae fixa atque inmobili statione proturbent atque ad aliquod subdiuale opus prodire conpellant, et ita uelut in apertum effusis cogitationibus omnem mentis directionem ac subtilissimum certe illius destinationis intuitum per diuersa dispergat.
[24.3.2] quae a nemine prorsus quamuis sollicito ac uigilanti uel caueri poterunt uel uideri, nisi qui corpus atque animum suum iugiter intra parietum saepta concluserit, ut ita quis uelut piscator egregius uictum sibi apostolica arte prospiciens in tranquillissimo cordis sui profundo agmina cogitationum natantia intentus atque inmobilis captet et tamquam de prominenti scopulo curiose profunda prospectans, quas ad se hamo adtrahere debeat salutari, quas uero tamquam malos et noxios pisces neglegat ac refutet, sagaci discretione diiudicet. [24.4.1] In hac ergo unusquisque custodia iugiter perseuerans efficaciter illud inplebit, quod per Abbacuc prophetam satis euidenter exprimitur: super custodiam meam stabo et ascendam super petram, et speculabor ut uideam quid loquatur in me, et quid respondeam ad arguentem me.
quod quanti laboris ac difficultatis sit, experimentis illorum, qui in illa Calami seu Porphyrionis heremo commorantur, manifestissime conprobatur. [24.4.2] nam cum longiore solitudinis interuallo ab uniuersis urbibus et habitaculis hominum quam heremus Sciti diuidantur (septem siquidem uel octo mansionibus uastissimae solitudinis deserta penetrantes uix ad cellarum suarum secreta perueniunt), tamen, quia illic agriculturae dediti claustris minime cohibentur, cum ad haec squalida in quibus degimus uel illa Scitiotica uenerint loca, tantis cogitationum aestibus, tanta animi anxietate uexantur, ut quasi rudes et qui solitudinis exercitia ne leuiter quidem aliquando contigerint commorationem cellae et quietis silentia tolerare non possint atque ex eis statim excussi tamquam expertes ac nouicii proturbentur.
[24.4.3] non enim sedare interioris hominis motus et cogitationum suarum tempestatibus obuiare iugi sollicitudine ac perseueranti intentione didicerunt, qui subdiualibus cotidie operibus desudantes tota die sub aëria inanitate non solum carne, uerum etiam mente peruolitant et cogitationes suas cum mobilitate corporea passim in aperta diffundunt. et idcirco nec multiuolam animi sui sentiunt uanitatem nec eius lubricos possunt cohercere discursus, et contritionem spiritus non ferentes intolerabilem sibi ipsam silentii sui aestimant iugitatem, ac laboriosis ruris operibus indefessi uincuntur otio et quietis suae diuturnitate lassantur.
[24.5.1] Nec mirum si in cella quis residens, quasi in artissimum claustrum cogitationibus congregatis, anxietatum multitudine suffocetur, quae de carceribus habitaculi cum homine prorumpentes continuo uelut equi effrenes per diuersa peruolitant. sed cum ad praesens de suis uelut stabulis euagentur, capitur statim aliquod uel breue ac triste solacium: cum uero corpore ad cellam propriam remeante rursum quasi ad sedem suam cuncta cogitationum caterua recucurrerit, grauiores excitat stimulos ipsa inueteratae licentiae consuetudo.
[24.5.2] hi ergo qui necdum possunt uel norunt uoluntatum suarum instigationibus reluctari, cum acedia pectus insolitum uehementius inpugnante intra cellam fuerint anxiati, si progrediendi saepius libertatem sibi remissa districtionis lege concesserint, acriorem aduersum se pestem hoc ut putant remedio suscitabunt: sicut gelidissimae aquae haustu uim internarum febrium quidam restinguere posse se credunt, cum utique ex hoc accendi ignem illum constet potius quam sedari, siquidem momentaneam illam releuationem multo grauior consequatur adflictio.
[24.6.1] Quamobrem ita monachi omnis intentio in unum semper est defigenda cunctarumque cogitationum eius ortus atque circuitus in id ipsum, id est ad memoriam dei strenue reuocandi,
uelut si quis teretis absidae cameram uolens in sublime concludere subtilissimi illius centri lineam iugiter circumducat ac secundum illius certissimam normam omnem rutunditatis parilitatem structurae colligat disciplina. [24.6.2] qui uero eam absque illius medietatis examine consummare quamuis summa artis aut ingenii praesumptione temptauerit, inpossibile est ut aequalitatem circuitus illius sine errore custodiat aut quantum uerae rutunditatis pulchritudini errando subtraxerit solo deprehendat aspectu, nisi ad illum indicem ueritatis semper recurrens atque eius arbitrio interiorem operis sui ambitum exterioremque castigans tam excelsae magnitudinis molem unius puncti lege concludat.
[24.6.3] ita etiam mens nostra, nisi solam domini caritatem uelut centrum inmobiliter fixum per uniuersa operum molitionumque nostrarum momenta circumagens probabili ut ita dixerim circino caritatis omnium cogitationum uel aptauerit uel reppulerit qualitatem, nequaquam structuram illam aedificii spiritalis, cuius Paulus est architectus, probabili arte molietur, nec pulchritudinem domus illius possidebit, quam beatus Dauid in corde suo domino cupiens exhibere domine, inquit, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae, sed indecoram in corde suo atque indignam spiritui sancto domum continuoque lapsuram inprudenter adtollet, non glorificandus beati cohabitatoris hospitio, sed ruina constructionis suae lugubriter opprimendus.
[24.18] GERMANVS: Inter cetera inlusionum errorumque nostrorum genera, quae nos ad desiderium patriae nostrae, sicut beatitudo tua sollerti mentis perspexit intuitu, uana spiritalium commodorum pollicitatione flammauerant, etiam haec uel maxima extitit causa, quod interdum a fratribus frequentati iugi secreto ac diuturno silentio secundum desiderium nostrum nequaquam possumus inhaerere. per quod necesse est cursum atque mensuram cotidianae continentiae nostrae, quam pro castigatione corporis indisruptam perpetuo cupimus retentare, nonnullis fratribus superuenientibus intercidi. quod sine dubio nullatenus in nostra prouincia credimus euenturum, in qua aut nullum aut certe rarissimum professionis huius uirum inuenire possibile est.
[24.19.1] ABRAHAM: Inrationabilis atque inconsideratae districtionis, immo potius summi teporis indicium est nequaquam ab hominibus frequentari. qui enim in hac quam arripuit uia nimium tardis passibus graditur ac secundum anteriorem hominem conuersatur, aequum est ut ad eum non dicam sanctorum, sed ne hominum quidem ullus adueniat. uos autem, si uera atque perfecta domini nostri dilectione flagratis et deum, qui utique caritas est, pleno spiritus feruore sectamini, ad quaelibet loca inaccessibilia fugeritis, necesse est ea ab hominibus frequentari, quantoque uos propiores deo amoris diuini ardor effecerit, tanto ad uos maior sanctorum fratrum confluet multitudo. [24.19.2] non enim potest secundum sententiam domini ciuitas abscondi super montem posita, quia diligentes, inquit, me, dominus, glorificabo, qui autem me contemnunt, erunt ignobiles.
uerumtamen nosse debetis hanc esse subtilissimam diaboli calliditatem, hanc occultissimam foueam, in quam miserabiles et incautos quosque praecipitat, ut, dum eis maiora promittit, necessaria cotidiani fructus emolumenta subripiat, abstrusiores scilicet ac uastiores solitudines expeti debere persuadens easque uelut miris amoenitatibus consitas in eorum corde depingens. ignota etiam quaedam et quae penitus nusquam sunt loca uelut cognita ac praeparata nostraeque potestati iam dedita et absque ulla difficultate possidenda confingit. [24.19.3] homines quoque regionis illius tractabiles et ad uiam salutis sequaces esse mentitur,
ut, dum illic uberiores fructus animae pollicetur, praesentia lucra fraudulenter eripiat. nam cum unusquisque hac uana spe a seniorum contubernio separatus atque omnibus quae frustra sibimet in suo corde depinxerat fuerit destitutus, uelut de profundissimo sopore consurgens nihil ex his quae somniauerat expergefactus inueniet.
[24.19.4] itaque eum diabolus maioribus uitae huius necessitatibus et inextricabilibus laqueis inretitum ne respirare quidem ad haec quae sibi ipse promiserat aliquando permittet, eumque non iam illis quas ante uitauerat raris ac spiritalibus fratrum uisitationibus, sed cotidianis saecularium incursionibus obligatum ne ad mediocrem quidem anachoreseos quietem ac disciplinam umquam redire patietur.
[24.20.1] Illa quoque remissionis et humanitatis intercapedo gratissima, quae nonnumquam pro aduentu fratrum interuenire consueuit, licet molesta uobis ac fugienda uideatur,
tamen quam sit utilis et salubris tam corpori quam spiritui nostro, paucis patienter adtendite. [24.20.2] saepe accidit non dicam nouiciis et infirmis, sed etiam experientissimis atque perfectis, ut, nisi mentis eorum directio et censura quibusdam mollita fuerit uicissitudinum laxamentis, aut in teporem spiritus aut certe in perniciosam corporis ualitudinem conlabatur. et idcirco a prudentibus atque perfectis, cum intercesserit fratrum etiam crebra uisitatio, non solum toleranda patienter, sed etiam gratanter est amplectenda:
[24.20.3] primum quod prouocat nos auidius semper solitudinis desiderare secreta (nam quodammodo cursum nostrum dum creditur retinere, infatigabilem iugemque conseruat: qui si nullo interdum obice tardaretur, usque ad finem contendere indefessa pernicitate non posset),
deinde quod necessitatem reficiendi corpusculi cum fructu humanitatis indulget, maiora nobis conferens lucra cum iucundissimo corporis laxamento quam illa sunt quae per abstinentiae fatigationem fuerant adquirenda. super qua re aptissimam conparationem antiqua narratione uulgatam breuiter indicabo.
[24.21.1] Fertur beatissimus Iohannes, cum perdicem suis manibus molliter demulceret, philosophum quendam ritu ad se uenatorio uenientem subito conspexisse. qui miratus quod uir tantae opinionis ac famae ad tam parua et humilia se oblectamenta submitteret, tune es, inquit, ille Iohannes, cuius fama insignis atque celeberrima me quoque summo desiderio tuae agnitionis inlexit? cur ergo oblectamentis tam uilioribus occuparis?
[24.21.2] cui beatus Iohannes: quid est, inquit, quod manu tua gestas?
at ille: arcus, inquit.
et cur, ait, non eum tensum semper ubique circumfers?
cui ille respondit: non oportet, ne iugi curuamine rigoris fortitudo laxata mollescat atque depereat, et cum oportuerit ut fortiora in aliquam feram spicula dirigantur, rigore iam per nimietatem continuae intentionis amisso uiolentior ictus non possit emitti.
[24.21.3] nec nostri, inquit beatus Iohannes, animi te offendat, o iuuenis, tam parua haec breuisque laxatio, quae nisi remissione quadam rigorem intentionis suae interdum releuet ac relaxet, inremisso uigore lentescens uirtuti spiritus, cum necessitas poscit, obsecundare non poterit.
[24.26.18] Tali beatus Abraham de inlusionis nostrae uel origine uel medella disputatione disseruit atque oculis quodammodo nostris cogitationum quas diabolus auctor ingesserat propalauit insidias nosque ad desiderium uerae mortificationis accendit, quo etiam multos, licet incompto haec omnia sermone digesta sint, credimus inflammandos. nam licet summorum patrum flagrantissimos sensus tepida eloquii nostri fauilla contexerit, plurimorum tamen algorem, qui remotis uerborum cineribus uiuacitatem latentium sensuum suscitare uoluerint, calefaciendum putamus.
[24.26.19] sed ad uos, o sancti fratres, non utique hunc ignem, quem dominus uenit mittere in terram et quem nimium ardere desiderat, ita spiritu praesumptionis elatus emisi, ut quasi feruentissimum propositum uestrum caloris huius adiectione succenderem, sed ut uobis maior apud filios esset auctoritas, si id, quod ipsi non mortuo uerborum sono, sed uiuo docetis exemplo, etiam summorum atque antiquissimorum patrum praecepta confirment.
superest ut me periculosissima hactenus tempestate iactatum nunc ad tutissimum silentii portum spiritalis orationum uestrarum aura comitetur.