[23.5.7] … inpossibile est enim etiam menti, quae tam crebris distenditur curis, tam uariis, tam molestis angoribus praepeditur, diuino frui semper intuitu. quod enim tam pertinax sanctorum studium, quod tam arduum potest esse propositum, cui non aliquando ille uersutus insidiator inludat?
[23.5.8] quis ita solitudinis secreta sectatus est et uniuersorum mortalium consortia declinauit, ut numquam cogitationibus superfluis laboretur et intuitu rerum uel occupatione actuum terrenorum ab illa quae uere sola et bona est dei contemplatione decideret? quis tantum spiritus umquam potuit retinere feruorem, ut non interdum lubricis cogitationibus ab ipsa quoque orationis intentione translatus repente de caelestibus ad terrena conrueret? quis nostrum, ut cetera peruagationum tempora praetermittam, non illo etiam momento, quo deo supplicans ad sublimia erigit mentem, quodam stupore conlapsus etiam per id uel inuitus offendat, per quod sperabat ueniam delictorum?
[23.5.9] quis, inquam, tam exertus ac uigilans est, ut dum psalmum deo canit numquam ab scripturae sensu eius animus abducatur? quis tam familiaris deo tamque coniunctus, qui apostolicum illud imperium, quo sine intermissione orare nos praecipit, uel uno die se gaudeat exsecutum?
quae licet omnia nonnullis, qui sunt crassioribus uitiis inuoluti, leuia atque a peccato paene aliena uideantur, scientibus tamen perfectionis bonum etiam minimarum rerum multitudo grauissima est.
[23.9.1] Recte igitur sanctos, qui memoriam dei stabiliter retinentes quasi per extentas in sublime lineas suspenso feruntur incessu, schoenobatis, quos uulgo funambulos uocant, dixerim conparandos, qui summam suae salutis ac uitae in angustissimo funiculi illius tramite conlocantes atrocissimam se mortem protinus incursuros esse non ambigunt, si uel exigua pes eorum titubatione deuiauerit aut modum illius salutaris directionis excesserit.
[23.9.2] qui dum arte mirifica aërios gressus per inania moliuntur, si illam angustiorem uestigio semitam non cauta atque sollicita moderatione seruauerint, terra, quae omnibus uelut naturalis est basis et solidissimum cunctis ac tutissimum fundamentum, fit illis praesens ac manifesta pernicies, non quia illius natura mutetur, sed quia illi ad eam praecipiti carnis pondere delabuntur. ita etiam indefessa illa dei bonitas inmutabilisque substantia ipsa quidem neminem laedit, sed nos declinando a summis atque ad ima tendendo nobis ipsi consciscimus mortem, immo ipsa declinatio mors efficitur declinanti.
[23.9.3] uae enim inquit eis, quoniam recesserunt a me: uastabuntur, quoniam praeuaricati sunt in me, et iterum: uae eis cum recessero ab eis. arguet namque te malitia tua, et auersio tua increpabit te. scito, et uide quam malum et amarum est reliquisse te dominum deum tuum. funiculis namque peccatorum suroum unusquisque constringitur. ad quos satis conpetenter a domino increpatio illa dirigitur: ecce, inquit, omnes uos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et in flammis, quas succendistis, et iterum qui incendit, inquit, malitiam, peribit ab ea.