MEMORIES

[14.10.1] Festinandum igitur tibi est, si ad ueram scripturarum uis scientiam peruenire, ut humilitatem cordis inmobilem primitus consequaris, quae te non ad illam quae inflat, sed ad eam quae inluminat scientiam caritatis consummatione perducat. inpossibile namque est inmundam mentem donum scientiae spiritalis adipisci. et idcirco omni cautione deuita, ne tibi per studium lectionis non scientiae lumen nec illa perpetua quae per inluminationem doctrinae promittitur gloria, sed instrumenta perditionis de adrogantiae uanitate nascantur.

[14.10.2] deinde hoc tibi est omnimodis enitendum, ut expulsa omni sollicitudine et cogitatione terrena adsiduum te ac potius iugem sacrae praebeas lectioni, donec continua meditatio inbuat mentem tuam et quasi in similitudinem sui formet, arcam quodammodo ex ea faciens testamenti, habentem scilicet in se duas tabulas lapideas, id est duplicis instrumenti perpetuam firmitatem: urnam quoque auream, hoc est memoriam puram atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetua tenacitate conseruet, spiritalium scilicet sensuum et angelici illius panis perennem caelestemque dulcedinem: nec non etiam uirgam Aaron, id est summi uerique pontificis nostri Iesu Christi salutare uexillum, inmortalis memoriae semper uiriditate frondescens. [14.10.3] haec namque est uirga quae posteaquam de Iesse radice succisa est uiuacius mortificata reuirescit.

haec autem omnia duobus Cherubin, id est historicae et spiritalis scientiae plenitudine protegentur. Cherubin enim interpretatur scientiae multitudo: quae propitiatorium dei, id est placiditatem pectoris tui iugiter protegent et a cunctis spiritalium nequitiarum incursibus obumbrabunt. et ita mens tua non solum in arcam diuini testamenti, uerum etiam in regnum sacerdotale prouecta per indissolubilem puritatis affectum quodammodo absorta spiritalibus disciplinis illud inplebit pontificale mandatum, quod a legislatore ita praecipitur: et de sanctis non egredietur, ne polluat sanctuarium dei, id est cor suum, in quo iugiter habitaturum se dominus repromittit dicens: inhabitabo in eis et inter illos ambulabo.

[14.10.4] quamobrem diligenter memoriae conmendanda est et incessabiliter recensenda sacrarum series scripturarum. haec etenim meditationis iugitas duplicem nobis conferet fructum: primum quod, dum in legendis ac parandis lectionibus occupatur mentis intentio, necesse est ut nullis noxiarum cogitationum laqueis captiuetur: deinde quod ea, quae creberrima repetitione percursa, dum memoriae tradere laboramus, intellegere id temporis obligata mente non quiuimus, postea ab omnium actuum ac uisionum inlecebris absoluti praecipueque nocturna meditatione taciti reuoluentes clarius intuemur, ita ut occultissimorum sensuum, quos ne tenui quidem uigilantes opinatione percepimus, quiescentibus nobis et uelut soporis stupore demersis intellegentia reueletur.

[14.11.1] Crescente autem per hoc studium innouatione mentis nostrae etiam scripturarum facies incipiet innouari, et sacratioris intellegentiae pulchritudo quodammodo cum proficiente proficiet. pro capacitate enim humanorum sensuum earum quoque species coaptatur et uel terrena carnalibus uel diuina spiritalibus adparebit, ita ut hi, quibus antea uidebatur crassis quibusdam nebulis inuoluta, nec subtilitatem eius deprehendere nec fulgorem ualeant sustinere.

sed ut hoc ipsum quod adstruere nitimur aliquo clarius pandatur exemplo, unum legis testimonium protulisse sufficiat, per quod etiam omnia praecepta caelestia secundum mensuram status nostri ad omne hominum genus probemus extendi. [14.11.2] scriptum est in lege: non fornicaberis. hoc ab homine carnalium adhuc obscenitatum passionibus obligato secundum simplicem litterae sonum salubriter custoditur. ab eo autem qui iam ab hac actione lutulenta et inpuro discessit affectu necesse est id ipsum spiritaliter obseruari, ut scilicet non solum a caerimoniis idolorum, sed etiam ab omni superstitione gentilium et auguriorum atque ominum omniumque signorum et dierum ac temporum obseruatione discedat, uel certe ne quorundam uerborum aut nominum coniecturis, quae sinceritatem fidei nostrae polluunt, inplicetur.


[14.11.5] … hanc etiam qui potuerit declinare, caueat ne subtiliore peccato in fornicationis uitium conlabatur, quae scilicet in cogitationum peruagatione consistit, quia omnis cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa et a deo quantulumcumque discedens a perfecto uiro inmundissima fornicatio deputatur.

[14.12] Ad haec ego occulta primum conpunctione permotus ac deinde grauiter ingemescens: haec, inquam, omnia quae copiosissime digessisti maiora mihi intulerunt desperationis augmenta quam hactenus sustinebam: quippe cui praeter illas generales animae captiuitates, quibus non dubito infirmos quosque pulsari extrinsecus, speciale inpedimentum salutis accedit per illam quam tenuiter uideor adtigisse notitiam litterarum, in qua me ita uel instantia paedagogi uel continuae lectionis macerauit intentio, ut nunc mens mea poeticis illis uelut infecta carminibus illas fabularum nugas historiasque bellorum, quibus a paruulo primis studiorum inbuta est rudimentis, orationis etiam tempore meditetur, psallentique uel pro peccatorum indulgentia supplicanti aut inpudens poematum memoria suggeratur aut quasi bellantium heroum ante oculos imago uersetur, taliumque me phantasmatum imaginatio semper inludens ita mentem meam ad supernos intuitus adspirare non patitur, ut cotidianis fletibus non possit expelli.

[14.13.1] NESTEROS: De hac ipsa re, unde tibi purgationis maxima nascitur desperatio, citum satis atque efficax remedium poterit oboriri, si eandem diligentiam atque instantiam, quam te in illis saecularibus studiis habuisse dixisti, ad spiritalium scripturarum uolueris lectionem meditationemque transferre. necesse est enim mentem tuam tamdiu illis carminibus occupari, quamdiu sibi alia quae intra semet ipsam recolat simili studio et adsiduitate conquirat ac pro illis infructuosis atque terrenis spiritalia ac diuina parturiat.

[14.13.2] quae cum profunde alteque conceperit atque in illis fuerit enutrita, uel expelli priores sensim poterunt uel penitus aboleri. uacare enim cunctis cogitationibus humana mens non potest, et ideo quamdiu spiritalibus studiis non fuerit occupata, necesse est eam illis quae pridem didicit inplicari. quamdiu enim non habuerit quo recurrat et indefessos exerceat motus, necesse est ut ad illa quibus ab infantia inbuta est conlabatur eaque semper reuoluat quae longo usu ac meditatione concepit.

[14.13.3] ut ergo haec in te scientia spiritalis perpetua soliditate roboretur nec ea iam temporarie perfruaris sicut illi qui eam non suo studio, sed aliena relatione contingunt et uelut aërio ut ita dixerim odore percipiunt, sed ut sensibus tuis inuiscerata quodammodo et perspecta atque palpata condatur, illud omni obseruantia custodire te conuenit, ut etiamsi ea quae optime nosti forte audieris in conlatione proferri, non ex hoc quod tibi iam nota sint aspernanter fastidioseque suscipias, sed ea cordi tuo illa auiditate conmendes, qua debent desiderabilia salutis uerba uel auribus nostris indesinenter infundi uel de nostro iugiter ore proferri.

[14.13.4] quamuis enim adhibeatur sanctarum rerum crebra narratio, numquam tamen animae sitim uerae scientiae sustinenti satietas generabit horrorem, sed ea cotidie uelut noua ac desiderata suscipiens quanto frequentius hauserit, tanto auidius uel audiet uel loquetur et confirmationem potius perceptae scientiae ex eorum repetitione quam ullum ex frequenti capiet conlatione fastidium. euidens namque est tepidae ac superbae mentis indicium, si uerborum salutarium medicinam quamuis studio nimiae adsiduitatis ingestam fastidiose neglegenterque suscipiat: anima enim quae in satietate est fauis inludit, animae autem egenti etiam amara dulcia uidentur.

[14.13.5] si itaque haec diligenter excepta et in recessu mentis condita atque indicta fuerint taciturnitate signata, postea ut uina quaedam suaue olentia et laetificantia cor hominis, cum sensuum canitie et patientiae fuerint uetustate decocta, cum magna sui fragrantia de uase tui pectoris proferentur et tamquam perennis fons de experientiae uenis et inriguis uirtutum meatibus redundabunt fluentaque continua uelut de quadam abysso tui cordis effundent.