A MANTRA

[10.8.1] GERMANVS: Maior nobis ad praeteritae conlationis illius admirationem, ob quam huc recurrimus, magnitudo stuporis adcrescit. quantum enim incitamento doctrinae huius ad desiderium perfectae beatitudinis inflammamur, tantum maiore desperatione concidimus, ignorantes quemadmodum disciplinam tantae sublimitatis expetere uel obtinere possimus. quapropter quae in cella positi diutina meditatione uoluere coeperamus, quia necesse est loquaci forsitan prosecutione proferri, quaesumus ut explicari ea a nobis patienter admittas, quamquam sciamus beatitudinem tuam nullis solere offendi ineptiis infirmorum, quae uel ob hoc sunt in medium proferendae, ut quae in eis absurda sunt corrigantur.

[10.8.2] quantum itaque opinio nostra sese habet, cuiuslibet artis seu disciplinae perfectio necesse est ut a quibusdam mollibus incipiens rudimentis facilioribus primum ac tenerrimis initiis inbuatur, ut quodam rationabili lacte nutrita paulatim educataque succrescat atque ita ab imis ad summa sensim gradatimque conscendat: quibus cum fuerit planiora principia et quodammodo ianuas adreptae professionis ingressa, ad penetralia quoque perfectionis et excelsa fastigia consequenter et absque labore perueniat.

[10.8.3] nam quemadmodum pronuntiare puerorum quispiam simplices poterit copulas syllabarum, nisi prius elementorum characteres diligenter agnouerit? uel quomodo citatam legendi peritiam consequetur, qui breues et perangustas descriptiones nominum necdum est idoneus coniugare? qua autem ratione is qui peritia grammaticae disciplinae minus instructus est uel rhetoricam facundiam uel philosophicam scientiam consequetur? quapropter huic quoque sublimissimae disciplinae, per quam instruimur deo iugiter inhaerere, non dubito quaedam institutionis inesse fundamina, quibus primum firmissime conlocatis post haec superposita extollantur perfectionis excelsa fastigia.

[10.8.4] cuius haec esse principia tenuiter suspicamur, ut primum nouerimus qua meditatione teneatur uel cogitetur deus, deinde hanc eandem quaecumque est materiam quemadmodum ualeamus inmobiliter custodire, quod etiam non ambigimus culmen totius perfectionis exsistere. et idcirco quandam memoriae huius materiam, qua deus mente concipiatur uel perpetuo teneatur, nobis cupimus demonstrari, ut eam prae oculis retentantes, cum elapsos nos ab eadem senserimus, habeamus in promptu quo resipiscentes ilico reuertamur ac resumere illam sine ulla circuitus mora et inquisitionis difficultate possimus.

[10.8.5] euenit namque, ut cum de theoriis spiritalibus euagati ad nosmet ipsos uelut de letali sopore conuertimur et tamquam expergefacti materiam quaerimus, qua illam quae obruta est spiritalem memoriam resuscitare possimus, retardati ipsius inquisitionis mora, priusquam repperiamus eam, a nostro conatu iterum deuoluamur, et antequam spiritalis quidam pariatur intuitus, concepta cordis euanescat intentio. quam confusionem idcirco nobis accidere satis certum est, quia speciale aliquid prae oculis propositum uelut formulam quandam stabiliter non tenemus, ad quam possit uagus animus post multos anfractus ac discursus uarios reuocari et post longa naufragia uelut portum quietis intrare.

[10.8.6] itaque fit ut hac ignoratione ac difficultate mens iugiter praepedita errabunda semper et uelut ebria per diuersa iactetur et ne illud quidem quod casu potius quam industria sibimet occurrerit spiritale diu ac firmiter teneat, dum aliud ex alio semper recipiens sicut introitus eorum atque principia, ita etiam finem discessumque non sentiat.

[10.9.1] ISAAC: Inquisitio uestra tam minuta atque subtilis proximae puritatis praesignat indicium. nec enim de his saltim interrogare, non dicam introspicere atque discernere quispiam praeualebit, nisi quem diligens et efficax mentis industria ac sollicitudo peruigil ad perscrutandam istarum profunditatem prouexerit quaestionum castigataeque uitae iugis intentio per experientiam fecerit actualem adtemptare puritatis huius limina ianuasque pulsare.

[10.9.2] et idcirco quoniam uideo uos non dicam pro foribus orationis illius uerae de qua disserimus adstitisse, sed ipsis quodammodo experientiae manibus penetralia eius et interiora palpare et quaedam membra iam iamque contingere, nec me laboraturum credo, ut iam intra aulam quodammodo ipsius oberrantes in adyta quoque, in quantum dominus direxerit, introducam, nec uos ad introspicienda haec quae demonstranda sunt ullo difficultatis obstaculo retardandos.

[10.9.3] proximus enim cognitioni est, qui quid inquirere debeat prudenter agnoscit, nec a scientia longe est, qui coepit intellegere quid ignoret. et idcirco non uereor notam proditionis uel leuitatis incurrere, si ea, quae in superiore tractatu de perfectione orationis disserens disputationi subtraxeram, propalaro, quorum uirtutem uobis in hoc exercitio ac studio conlocatis etiam sine ministerio nostri sermonis per dei gratiam arbitror fuisse reserandam.

[10.10.1] Quapropter secundum illam institutionem, quam paruulorum eruditioni prudentissime conparastis (qui alias elementorum traditionem primam percipere non possunt nec eorum uel agnoscere lineas uel intrepida manu queunt describere characteres, quam protypiis quibusdam et formulis cerae diligenter inpressis effigies eorum exprimere contemplatione iugi et cotidiana imitatione consuescant), huius quoque spiritalis theoriae tradenda uobis est formula, ad quam semper tenacissime uestrum intuitum defigentes uel eandem salubriter uoluere indisrupta iugitate discatis uel sublimiores intuitus scandere illius usu ac meditatione possitis.

[10.10.2] haec igitur uobis huius quam quaeritis disciplinae atque orationis formula proponetur, quam unusquisque monachus ad iugem dei memoriam tendens incessabili cordis uolutatione meditari expulsa omnium cogitationum uarietate consuescat, quia nec alias eam ullo modo poterit retentare, nisi ab omnibus fuerit corporalibus curis ac sollicitudinibus absolutus. quae sicut nobis a paucis qui antiquissimorum patrum residui erant tradita est, ita a nobis quoque non nisi rarissimis ac uere sitientibus intimatur. erit itaque ad perpetuam dei memoriam possidendam haec inseparabiliter proposita uobis formula pietatis: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

[10.10.3] hic namque uersiculus non inmerito de toto scripturarum excerptus est instrumento. recipit enim omnes adfectus quicumque inferri humanae possunt naturae et ad omnem statum atque uniuersos incursus proprie satis et conpetenter aptatur. habet siquidem aduersus uniuersa discrimina inuocationem dei, habet humilitatem piae confessionis, habet sollicitudinis ac timoris perpetui uigilantiam, habet considerationem fragilitatis suae, exauditionis fiduciam, confidentiam praesentis semper adstantisque praesidii. [10.10.4] qui enim iugiter suum inuocat protectorem, certus est eum semper esse praesentem. habet amoris et caritatis ardorem, habet insidiarum contemplationem inimicorumque formidinem, quibus perspiciens semet ipsum die noctuque uallatum confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari.

hic uersiculus omnibus infestatione daemonum laborantibus inexpugnabilis murus est et inpenetrabilis lurica ac munitissimus clypens. iste in acedia et anxietate animi conlocatos seu tristitia uel cogitationibus quibuscumque depressos salutis remedia desperare non patitur, ostendens illum quem inuocat inspicere iugiter nostra certamina atque a suis supplicibus non abesse.

[10.10.5] iste nos in spiritalibus successibus cordisque laetitia constitutos admonet extolli penitus non debere nec inflari de prospero statu, quem sine protectore deo retineri non posse testatur, dum non solum eum semper, sed etiam uelociter ut sibi auxilietur inplorat.

iste, inquam, uersiculus unicuique nostrum in qualibet qualitate degenti necessarius et utilis inuenitur. nam qui se semper atque in omnibus desiderat adiuuari, manifestat quod non tantum in rebus duris ac tristibus, sed etiam in secundis ac laetis pari modo deo egeat adiutore, ut quemadmodum ex illis erui, ita in istis eum faciat inmorari, in neutro sciens humanam fragilitatem sine illius opitulatione subsistere.

[10.10.6] gastrimargiae passione perstringor, cibos quos heremus ignorat inquiro et in squalida solitudine ingeruntur mihi odores regalium ferculorum atque ad illorum desideria sentio me inuitissimum trahi: dicendum proinde mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

anticipare horam statutae refectionis instigor seu modum iustae ac solitae parcitatis retinere cum magno cordis mei dolore contendo: cum gemitu mihi est proclamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

[10.10.7] ieiuniis me ob inpugnationem carnis districtioribus indigentem stomachi prohibet lassitudo seu uentris ariditas constrictioque deterret: ut effectus meo desiderio tribuatur uel certe ut aestus carnalis concupiscentiae absque temperamento districtioris ieiunii conquiescant, orandum mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

accedens ad refectionem hora legitima suggerente perceptionem panis exhorreo atque ab omni esu naturalis necessitatis excludor: cum heiulatu proclamandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

[10.10.8] uolentem me ob stabilitatem cordis insistere lectioni interpellans capitis prohibet dolor horaque tertia faciem meam ad sacram paginam somnus adlidit ac deputatum quietis tempus uel transgredi uel praeuenire conpellor, ipsum denique canonicum synaxeos psalmorumque modum intercidere me grauissima somni cogit inpressio: similiter proclamandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

sublato ab oculis meis sopore multis me noctibus diabolicis insomniis uideo fatigatum omnemque a palpebris meis refectionem nocturnae quietis exclusam: cum suspiriis orandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

[10.10.9] adhuc me in conluctatione positum uitiorum titillatio carnis repente conpungit et ad consensum pertrahere dormientem blanda oblectatione conatur: ne ignis alienus exaestuans urat suaue olentes flosculos castitatis, clamandum mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

extincta sentio libidinis incentiua et genitalem membris meis intepuisse feruorem: ut parta haec uirtus, immo gratia dei in me diutius uel perpetuo perseueret, intente dicendum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

[10.10.10] irae, filargyriae, tristitiae stimulis inquietor cogorque propositam atque amicam mihi interrumpere lenitatem: ne in amaritudinem fellis perturbatione furoris abducar, cum summo mihi gemitu proclamandum est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

acediae, cenodoxiae, superbiae elatione pertemptor ac de aliorum neglegentia uel tepore quiddam sibi mens subtili cogitatione blanditur: ne in me praeualeat haec inimici perniciosa suggestio, cum omni contritione cordis orandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

[10.10.11] humilitatis et simplicitatis gratiam superbiae tumore deposito iugi conpunctione spiritus adquisiui: ne rursum ueniat mihi pes superbiae et manus peccatoris moueat me grauiusque de uictoriae meae elatione confodiar, totis mihi proclamandum est uiribus: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

euagationibus animae innumeris ac diuersis et instabilitate cordis exaestuo nec cogitationum disparsiones ualeo cohercere, ipsamque orationem meam fundere absque interpellatione atque phantasmate inanium figurarum sermonumque et actuum retractatione non possum, tantaque me sentio sterilitatis huius ariditate constrictum, ut nullas omnino spiritalium sensuum generationes parturire me sentiam: ut de hoc animi squalore merear liberari, unde me gemitibus multis atque suspiriis expedire non possum, necessarie proclamabo: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

[10.10.12] directionem rursus animae, stabilitatem cogitationum, alacritatem cordis cum ineffabili gaudio et mentis excessu uisitatione sancti spiritus me sentio consecutum, exuberantia quoque spiritalium sensuum redundare reuelationem sacratissimorum intellectuum et antea mihi penitus occultorum repentina domini inlustratione percepi: ut in his merear diutius inmorari, sollicite mihi est frequenterque clamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

[10.10.13] nocturnis daemonum terroribus circumuallatus exagitor et inmundorum spirituum phantasmatibus inquietor, spes ipsa mihi salutis ac uitae trepidationis horrore subtrahitur: ad salutarem uersiculi huius portum confugiens totis uiribus exclamabo: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

rursus cum fuero consolatione domini reparatus et ipsius animatus aduentu uelut innumeris angelorum milibus me sensero circumsaeptum, ita ut eorum, quos morte grauius antea tremescebam et quorum tactum, immo uiciniam horrore mentis et corporis sentiebam, repente congressus expetere audeam ac prouocare conflictus: ut in me constantiae huius uigor per dei gratiam diutius inmoretur, totis mihi est uiribus proclamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

[10.10.14] huius igitur uersiculi oratio in aduersis ut eruamur, in prosperis ut seruemur nec extollamur incessabili iugitate fundenda est. huius, inquam, uersiculi meditatio in tuo pectore indisrupta uoluatur. hunc in opere quolibet seu ministerio uel itinere constitutus decantare non desinas. hunc et dormiens et reficiens et in ultimis naturae necessitatibus meditare. haec uolutatio cordis uelut formula tibi salutaris effecta non solum inlaesum ab omni daemonum incursione custodiet, sed etiam cunctis te uitiis terrenae contagionis expurgans ad illas inuisibiles theorias caelestesque perducet atque ad illum ineffabilem ac perpaucis expertum prouehet orationis ardorem.

[10.10.15] hunc uersiculum meditanti tibi somnus inrepat, donec incessabili eius exercitatione formatus etiam per soporem eum decantare consuescas. hic tibi expergefacto primus occurrat, iste euigilantis cogitationes anticipet uniuersas, iste te de tuo surgentem cubili curuationi genuum tradat atque illinc deinceps ad omne opus actusque deducat, hic te omni tempore prosequatur. hunc meditaberis secundum praecepta legislatoris sedens in domo et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. hunc scribes in limine et ianuis oris tui, hunc in parietibus domus tuae ac penetralibus tui pectoris conlocabis, ita ut haec ad orationem procumbenti sit tibi adclinis decantatio et exinde consurgenti atque ad omnes usus uitae necessarios incedenti fiat erecta et iugis oratio.

[10.11.1] Istam, istam mens indesinenter formulam teneat, donec usu eius incessabili et iugi meditatione firmata cunctarum cogitationum diuitias amplasque substantias abiciat ac refutet, atque ita uersiculi huius paupertate constricta ad illam euangelicam beatitudinem, quae inter ceteras beatitudines primatum tenet, prona facilitate perueniat. beati enim inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. et ita quis per istiusmodi paupertatem egregius pauper exsistens illud propheticum inplebit eloquium: pauper et inops laudabit nomen domini.


[10.12] GERMANVS: Non solum nobis traditionem spiritalis huius quam poposcimus disciplinae, sed ipsam plane perfectionem satis aperte atque dilucide putamus expressam. quid enim potest esse perfectius quidue sublimius quam dei memoriam tam conpendiosa meditatione conplecti atque unius uersiculi uolutatione a cunctis uisibilium terminis emigrare et quodammodo affectus orationum cunctarum breui sermone concludere?

et idcirco unum quod superest adhuc nobis precamur exponi, quemadmodum hunc eundem uersiculum quem nobis uice formulae tradidisti stabiliter retinere possimus, ut sicut per dei gratiam sumus a saecularium cogitationum ineptiis liberati, ita spiritales quasque inmobiliter retentemus.

[10.13.1] Cum enim capitulum cuiuslibet psalmi mens nostra conceperit, insensibiliter eo subtracto ad alterius scripturae textum nesciens stupensque deuoluitur. cumque illud in semet ipsa coeperit uolutare, necdum illo ad integrum uentilato oborta alterius testimonii memoria meditationem materiae prioris excludit. de hac quoque ad alteram subintrante alia meditatione transfertur, et ita animus semper de psalmo rotatus ad psalmum, de euangelii textu ad apostoli transiliens lectionem, de hac quoque ad prophetica deuolutus eloquia et exinde ad quasdam spiritales delatus historias per omne scripturarum corpus instabilis uagusque iactatur, nihil pro arbitrio suo praeualens uel abicere uel tenere nec pleno quicquam iudicio et examinatione finire, palpator tantummodo spiritalium sensuum ac degustator, non generator nec possessor effectus.

[10.13.2] atque ita mens mobilis semper ac uaga in tempore quoque synaxeos uelut ebria per diuersa distrahitur, nullum officium conpetenter exsoluens. uerbi gratia cum orat, psalmum aut aliquam recolit lectionem. cum decantat, aliud quid meditatur quam textus ipsius continet psalmi. cum lectionem recitat, faciendum aliquid uoluit factumue reminiscitur. atque in hunc modum nihil disciplinate nec oportune recipiens uel dimittens uelut fortuitis agi uidetur incursibus, retinendi ea quibus delectatur uel inmorandi eis non habens potestatem.

[10.13.3] necessarium ergo nobis est prae omnibus nosse quemadmodum haec spiritalia conpetenter explere possimus officia uel certe hunc eundem uersiculum, quem nobis uice formulae tradidisti, inmobiliter custodire, ut omnium sensuum ortus ac fines non in sua uolubilitate fluctuent, sed in nostra dicione consistant.

[10.14.1] ISAAC: Licet pridem super hac re disputantibus nobis de orationis statu, quantum reor, sit sufficienter expressum, tamen quia nobis haec eadem poscitis iterari, de confirmatione cordis breuiter intimabo. tria sunt quae uagam mentem stabilem faciunt, uigiliae, meditatio et oratio, quarum adsiduitas et iugis intentio conferunt animae stabilem firmitatem.

[10.14.2] quae tamen alias nullo modo poterit adprehendi, nisi per operis non filargyriae, sed sacris coenobii usibus dedicati infatigabilem iugitatem omnes omnino sollicitudines et curae uitae praesentis prius fuerint abdicatae, ut ita illud apostolicum mandatum: sine intermissione orate possimus inplere. perparum namque orat, quisquis illo tantum tempore quo genua flectuntur orare consueuit. numquam uero orat, quisquis etiam flexis genibus euagatione cordis qualicumque distrahitur. et idcirco quales orantes uolumus inueniri, tales nos esse oportet ante tempus orandi. necesse est enim mentem in tempore supplicationis suae de statu praecedente formari illisque eam cogitationibus orantem uel ad caelestia sublimari uel ad terrena demergi, quibus ante orationem fuerit inmorata.

[10.14.3] Huc usque abbas Isaac adtonitis nobis secundam conlationem de orationis qualitate digessit. cuius doctrinam super illius praedicti uersiculi meditatione, quam uelut informationis loco ab incipientibus tradiderat retinendam, admirantes admodum et excolere tenacissime cupientes, utpote quam conpendiosam ac facilem credebamus, difficiliorem satis ad obseruandum experti sumus quam illud studium nostrum, quo solebamus antea per omne scripturarum corpus absque ullius perseuerantiae uinculo uaria passim meditatione discurrere.

constat igitur neminem prorsus ob inperitiam litterarum a perfectione cordis excludi nec rusticitatem obesse ad capessendam cordis atque animae puritatem, quae conpendiosissime adiacet cunctis, si modo sanam et integram mentis intentionem iugi ad deum uersiculi huius meditatione seruauerint.