[9.2.1] Omnis monachi finis cordisque perfectio ad iugem atque indisruptam orationis perseuerantiam tendit, et quantum humanae fragilitati conceditur, ad inmobilem tranquillitatem mentis ac perpetuam nititur puritatem, ob quam omnem tam laborem corporis quam contritionem spiritus indefesse quaerimus et iugiter exercemus. et est inter alterutrum reciproca quaedam inseparabilisque coniunctio. nam sicut ad orationis perfectionem omnium tendit structura uirtutum, ita nisi huius culmine haec omnia fuerint conligata atque conpacta, nullo modo firma poterunt uel stabilia perdurare.
[9.2.2] quemadmodum enim sine illis adquiri uel consummari non potest haec de qua loquimur perpetua orationis iugisque tranquillitas, ita ne illae quidem uirtutes quae hanc praestruunt absque huius possunt adsiduitate conpleri. et ideo nec recte tractare de orationis effectu nec ad eius principalem finem, qui uniuersarum uirtutum molitione perficitur, subitanea disputatione poterimus intrare, nisi prius uniuersa, quae illius obtentu uel abscidenda sunt uel paranda, per ordinem dinumerata fuerint atque discussa, et secundum euangelicae parabolae disciplinam ea, quae ad spiritalis ac sublimissimae illius extructionem pertinent turris, subputata fuerint ac diligenter ante congesta.
[9.2.3] quae tamen nec proderunt praeparata nec recte superponi sibimet excelsa culmina perfectionis admittent, nisi egesto prius omni repurgio uitiorum et effossis succiduis mortuisque ruderibus passionum uiuae ut aiunt ac solidae terrae pectoris nostri, immo illi euangelicae petrae superiecta fuerint simplicitatis et humilitatis firmissima fundamenta, quibus haec turris spiritalium uirtutum molitionibus extruenda et inmobiliter ualeat stabiliri et ad summa caelorum fastigia confidentia propriae firmitatis adtolli.
[9.2.4] fundamentis etenim talibus innitentem, quamuis passionum imbres largissimi profundantur, quamuis ei persecutionum uiolenti torrentes instar arietis inlidantur, quamuis inruat et incumbat aduersariorum spirituum saeua tempestas, non solum ruina non diruet, sed nec ipsa aliquatenus uexabit inpulsio.
[9.3.1] Et idcirco ut eo feruore ac puritate qua debet emitti possit oratio, haec sunt omnimodis obseruanda. primum sollicitudo rerum carnalium generaliter abscidenda est, deinde nullius negotii causaeue non solum cura, sed ne memoria quidem penitus admittenda, detractationes, uaniloquia seu multiloquia, scurrilitates quoque similiter amputandae, irae prae omnibus siue tristitiae perturbatio funditus eruenda, concupiscentiae carnalis ac filargyriae noxius fomes radicitus euellendus.
[9.3.2] et ita his ac similibus uitiis extrusis penitus et abscisis, quae hominum quoque possunt patere conspectibus, talique ut diximus repurgii emundatione praemissa, quae simplicitatis et innocentiae puritate perficitur, iacienda sunt primum profundae humilitatis inconcussa fundamina, quae scilicet turrem intraturam caelos ualeant sustinere, deinde superponenda uirtutum spiritalis extructio et ab omni discursu atque euagatione lubrica animus inhibendus, ut ita paulatim ad contemplationem dei ac spiritales intuitus incipiat sublimari.
[9.3.3] quidquid enim ante orationis horam anima nostra conceperit, necesse est ut orantibus nobis per ingestionem recordationis occurrat. quamobrem quales orantes uolumus inueniri, tales nos ante orationis tempus praeparare debemus. ex praecedenti enim statu mens in supplicatione formatur, eorundemque actuum procumbentibus nobis ad precem, uerborum quoque uel sensuum ante oculos imago praeludens aut irasci nos secundum praecedentem qualitatem aut tristari aut concupiscentias causasue praeteritas retractare aut risu fatuo, quod etiam pudet dicere, cuiusquam scurrilis dicti uel facti titillatione pulsari aut ad priores faciet uolitare discursus.
[9.3.4] et idcirco quidquid orantibus nobis nolumus ut inrepat, ante orationem de adytis nostri pectoris extrudere festinemus, ut ita illud apostolicum possimus inplere: sine intermissione orate, et: in omni loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione. alias namque mandatum istud perficere non ualebimus, nisi mens nostra ab omni uitiorum purificata contagio uirtutibus tantum uelut naturalibus bonis dedita iugi omnipotentis dei contemplatione pascatur.
[9.4.1] Etenim qualitas animae non inepte subtilissimae plumae seu pennae leuissimae conparatur. quae si umoris cuiuspiam extrinsecus accedentis corruptione uitiata non fuerit uel infusa, mobilitate substantiae suae tenuissimi spiritus adiumento uelut naturaliter ad sublimia caelestiaque sustollitur. sin uero umoris cuiusquam aspargine uel infusione fuerit praegrauata, non modo in nullos aërios uolatus naturali mobilitate raptabitur, sed etiam ad ima terrae concepti umoris pondere deprimetur.
[9.4.2] ita mens quoque nostra si accedentibus uitiis curisque mundanis adgrauata non fuerit noxiaeue libidinis umore corrupta, uelut naturali puritatis suae beneficio subleuata leuissimo spiritalis meditationis adflatu sublimabitur ad superna, et humilia deserens atque terrena ad illa caelestia et inuisibilia transferetur. unde proprie satis praeceptis dominicis admonemur: uidete ne quando grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis saecularibus.
[9.4.3] et idcirco si uolumus orationes nostras non solum caelos, sed etiam ea quae super caelos sunt penetrare, curemus mentem ab omnibus terrenis uitiis expurgatam cunctisque mundatam faecibus passionum ad subtilitatem perducere naturalem, ut ita ad deum oratio eius nullo uitiorum pondere praegrauata conscendat.
[9.5.1] Notandum tamen quibus ex causis grauari mentem dominus designauerit. non enim adulteria, non fornicationes, non homicidia, non blasphemias, non rapinas, quae mortalia esse et damnabilia nullus ignorat, sed crapulam posuit et ebrietatem et curas siue sollicitudines saeculares. quae in tantum nemo hominum mundi huius cauet aut damnabilia iudicat, ut etiam nonnulli, quod pudet dicere, semet ipsos monachos nuncupantes isdem ipsis distentionibus uelut innoxiis et utilibus inplicentur.
[9.5.2] quae tria licet secundum litteram perpetrata adgrauent animam atque a deo separent ac deprimant ad terrena, est tamen eorum facilis declinatio et maxime nobis, qui tam longa remotione ab omni saeculi huius conuersatione disiungimur et istis uisibilibus curis et ebrietatibus et crapulis nulla penitus occasione miscemur. uerum est alia quoque crapula non minus noxia et ebrietas spiritalis difficilius euitanda, cura quoque ac sollicitudo saecularis, quae nos etiam post omnium facultatum nostrarum perfectam renuntiationem et uini epularumque cunctarum continentiam et quidem in solitudine constitutos frequenter inuoluunt (de quibus propheta: expergiscimini, inquit, qui estis ebrii, et non a uino.
[9.5.3] alius quoque: obstupescite et admiramini, fluctuate et uacillate: inebriamini, et non a uino: mouemini, et non ebrietate. cuius ebrietatis uinum consequenter necesse est ut secundum prophetam furor draconum sit, ipsumque uinum de qua radice procedat aduerte: ex uinea, inquit, Sodomorum uitis eorum et sarmenta eorum ex Gomorra.
[9.5.4] uis etiam fructum uitis istius atque sarmenti germen agnoscere? uua eorum uua fellis, botrus amaritudinis ipsis), quia omnino nisi fuerimus cunctis uitiis expurgati et ab omnium passionum crapula sobrii, absque ebrietate uini epularumque omnium afluentia erit cor nostrum ebrietate et crapula magis noxia praegrauatum. nam quia saeculares curae etiam in nos, qui nullis actibus mundi istius admiscemur, cadere nonnumquam possint, manifesta ratione monstratur secundum regulam seniorum, qui quidquid necessitatem uictus cotidiani et ineuitabilem usum carnis excedit, ad saecularem definierunt curam et sollicitudinem pertinere:
[9.5.5] ut uerbi gratia si, cum possit operatio unius solidi necessitatem nostri corporis expedire, ad duorum uel trium solidorum adquisitionem nosmet ipsos propensiore uelimus opere ac labore distendere, et cum duarum uelamen sufficiat tunicarum ad usum scilicet noctis ac diei, trium uel quattuor fieri domini procuremus, cumque unius siue duarum habitatio sufficiat cellularum, ambitione saeculari atque amplitudine delectati quattuor seu quinque cellas et has easdem exquisiti ornatus et capaciores quam usus desiderat extruamus, passionem libidinis mundialis in quibus possumus praeferentes.
[9.6.1] Quod non sine instinctu daemonum fieri manifestissima nos experimenta docuerunt. nam quidam probatissimus seniorum cum transiret iuxta cellam cuiusdam fratris hac animi qua diximus aegritudine laborantis, utpote qui in extruendis reparandisque superfluis inquietus cotidianis distentionibus desudaret,
et eminus conspexisset eum graui malleo saxum durissimum conterentem uidissetque Aethiopem quendam adstantem illi et una cum eodem ictus mallei iunctis consertisque manibus inlidentem eumque ad operis illius instantiam ignitis facibus instigantem,
diutissime substitit uel inpressionem dirissimi daemonis uel fraudem tantae inlusionis admirans. [9.6.2] cum enim nimia lassitudine fatigatus frater requiescere iam finemque operi uoluisset inponere, instigatione spiritus illius animatus iterum resumere malleum nec desinere ab intentione coepti operis urguebatur, ita ut isdem eius incitamentis infatigabiliter sustentatus tanti laboris non sentiret iniuriam.
tandem igitur senex tam dira daemonis ludificatione permotus ad cellam fratris diuertit salutansque eum, quod, inquit, est, frater, istud opus quod agis?
at ille: laboramus, ait, contra istud durissimum saxum uixque illud potuimus aliquando conterere.
[9.6.3] ad haec senex: bene dixisti “potuimus.” non enim solus eras, cum illud caederes, sed fuit alius tecum quem non uidisti, qui tibi in hoc opere non tam adiutor quam uiolentissimus inpulsor adstabat.
et idcirco morbum ambitus saecularis nostris mentibus non inesse non utique eorum tantum negotiorum abstinentia conprobabit, quae etiam si uelimus expetere uel explere non possumus, neque illarum despectus rerum, quas si adfectauerimus tam apud spiritales uiros quam apud saeculi homines notabiles prima fronte reddemur, sed cum etiam illa, quae nostrae subpetunt potestati et honestate quadam uidentur obnubi, rigida mentis districtione respuimus.
[9.6.4] et re uera non minus haec, quae parua uidentur et minima quaeque ab his qui nostrae professionis sunt cernimus indifferenter admitti, pro qualitate sua adgrauant mentem, quam illa maiora quae secundum suum statum saecularium sensus inebriare consuerunt, non sinentes deposita faece terrena ad deum in quo semper defixa esse debet intentio monachum respirare, cui ab illo summo bono uel parua separatio mors praesens ac perniciosissimus interitus est credendus.
[9.6.5] cumque mens tali fuerit tranquillitate fundata uel ab omnium carnalium passionum nexibus absoluta, et illi uni summoque bono tenacissima adhaeserit cordis intentio, apostolicum illud inplebit: sine intermissione orate, et: in omni loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione. hac enim puritate, si dici potest, sensu mentis absorto ac de terreno situ ad spiritalem atque angelicam similitudinem reformato quidquid in se receperit, quidquid tractauerit, quidquid egerit, purissima ac sincerissima erit oratio.
[9.7.1] GERMANVS: Vtinam simili modo atque eadem facilitate, qua semina spiritalium cogitationum plerumque concipimus, etiam perpetuitatem earum possidere possimus. cum enim fuerint siue per memoriam scripturarum seu per recordationem spiritalium quorumque actuum uel certe per intuitum sacramentorum caelestium nostro corde conceptae, insensibili quadam fuga lapsae quantocius euanescunt.
[9.7.2] cumque alias quaslibet occasiones spiritalium sensuum mens nostra repperit, rursus aliis inrepentibus ipsae quoque quae adprehensae fuerant lubrica uolubilitate diffugiunt, ita ut nullam constantiam sui retinens animus nec potestate propria sanctarum cogitationum possidens firmitatem etiam tunc, cum eas uidetur utcumque retinere, fortuito illas et non de industria concepisse credatur. quomodo enim ortus earum nostro arbitrio putabitur adscribendus, quarum perseuerantia non consistit in nobis?
[9.7.3] sed ne forte sub huius quaestionis indagine a coepto narrationis ordine longius euagantes expositionem propositam super orationis statu diutius retardemus, suo hanc tempori reseruantes de qualitate orationis instantissime quaesumus informari, praesertim cum nullo tempore nos ab ea cessare beatus apostolus moneat dicens: sine intermissione orate.
[9.7.4] et ideo primum de qualitate eius desideramus institui, id est qualis debeat emitti semper oratio, deinde qualiter hanc eandem quaecumque est possidere uel exercere sine intermissione possimus. non enim parua cordis intentione eam perfici posse et experientia cotidiana et prosecutio tuae sanctitatis ostendit, qua finem monachi ac totius perfectionis culmen in orationis consummatione consistere definisti.
[9.8.1] ISAAC: Vniuersas orationum species absque ingenti cordis atque animae puritate et inluminatione sancti spiritus arbitror conprehendi non posse. tot enim sunt quot in una anima, immo in cunctis animabus status queunt qualitatesque generari.
[9.8.2] et ideo licet sciamus nos pro hebitudine cordis nostri uniuersas orationum species non posse perspicere, tamen, in quantum mediocritas experientiae nostrae adsequi praeualuerit, digerere eas utcumque temptabimus. secundum mensuram namque puritatis, in quam mens unaquaeque proficit et qualitatem status in quo uel ex accedentibus inclinatur uel per suam renouatur industriam, ipsae quoque momentis singulis reformantur: et idcirco uniformes orationes emitti semper a nemine posse certissimum est.
[9.8.3] aliter enim quisque supplicat cum alacer est, aliter cum tristitiae seu desperationis pondere praegrauatur, aliter cum spiritalibus successibus uiget, aliter cum inpugnationum mole deprimitur, aliter cum ueniam peccatorum, aliter cum adquisitionem gratiae seu cuiuslibet uirtutis exposcit uel certe extinctionem cuiuscumque uitii deprecatur, aliter cum consideratione gehennae ac futuri iudicii timore conpungitur, aliter cum spe futurorum bonorum desiderioque flammatur, aliter cum in necessitatibus ac periculis, aliter cum in securitate ac tranquillitate uersatur, aliter cum sacramentorum caelestium reuelationibus inlustratur, aliter cum sterilitate uirtutum ac sensuum ariditate constringitur.
[9.9.1] Et idcirco his super orationum qualitate digestis, licet non quantum exposcit materiae magnitudo, sed quantum uel temporis admittit angustia uel certe capere tenuitas ingenii nostri et cordis praeualet hebitudo,
maior nobis nunc inminet difficultas, ut ipsas singillatim orationum species exponamus, quas apostolus quadripertita ratione distinxit ita dicens: deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. quae non inaniter ab apostolo ita fuisse diuisa minime dubitandum est.
[9.9.2] et primitus indagandum quid obsecratione, quid oratione, quid postulatione, quid gratiarum actione signetur. deinde perquirendum utrum hae quattuor species ab orante sint pariter adsumendae, id est ut omnes simul in unaquaque supplicatione iungantur, an uicissim singillatimque sint offerendae, ut puta nunc quidem obsecrationes, nunc uero orationes, nunc autem postulationes seu gratiarum actiones oporteat promi, an certe alius quidem obsecrationes, alius uero orationes, alius uero postulationes, alius gratiarum actiones deo debeat exhibere secundum mensuram scilicet aetatis suae, in quam unaquaeque mens per intentionis proficit industriam.
[9.10] Et ideo primum proprietates ipsae sunt nominum uerborumque tractandae ac discutiendum quid inter orationem et obsecrationem ac postulationem intersit, deinde similiter perscrutandum utrum singillatim sint an pariter exhibendae, tertio indagandum utrum etiam ipse ordo qui ita est apostoli auctoritate dispositus aliquid amplius instruat auditorem, an simpliciter accipienda sit ista distinctio et indifferenter putanda sit ab illo taliter fuisse digesta. quod mihi satis uidetur absurdum. non enim credendum est aliquid transitorie ac sine ratione spiritum sanctum per apostolum protulisse. et idcirco eodem quo coepimus ordine, prout dominus donauerit, singula retractemus.
[9.11] Deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes. obsecratio inploratio est seu petitio pro peccatis, qua uel pro praesentibus uel pro praeteritis admissis suis unusquisque conpunctus ueniam deprecatur.
[9.12.1] Orationes sunt quibus aliquid offerimus seu uouemus deo, quod Graece dicitur εὐχή, id est uotum. nam ubi dicitur in Graeco τὰς εὐχάς μου τῷ κυρίῳ ἀποδώσω, in Latino legitur: uota mea domino reddam, quod secundum proprietatem uerbi ita exprimi potest: orationes meas domino reddam. et illud quod legimus in Ecclesiaste: si uoueris uotum deo, ne moram feceris reddere illud, in Graeco similiter scribitur: ἐὰν εὔξῃ εὐχὴν τῷ κυρίῳ, id est: si oraueris orationem domino, ne moram feceris reddere illam.
[9.12.2] quod ita ab unoquoque nostrum inplebitur. oramus, cum renuntiantes huic mundo spondemus nos mortificatos cunctis actibus et conuersationi mundanae tota cordis intentione domino seruituros. oramus, cum pollicemur saeculari honore contempto ac terrenis opibus spretis in omni contritione cordis ac paupertate spiritus nos domino cohaesuros. oramus, cum promittimus nos purissimam corporis castitatem seu inmobilem patientiam exhibituros esse perpetuo, uel cum de corde nostro radices irae siue tristitiae mortem operantis uouemus funditus eruendas. quae cum desidia resoluti atque ad antiqua uitia recurrentes minime fecerimus, erimus orationum nostrarum ac uotorum rei diceturque de nobis: melius est non uouere, quam uouere et non reddere. quod secundum Graecum dici potest: melius est non orare te, quam orare et non reddere.
[9.13] Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in feruore spiritus constituti, solemus emittere, uel pro caris scilicet nostris uel pro totius mundi pace poscentes, et ut ipsius apostoli uerbis eloquar cum pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt supplicamus.
[9.14] Quarto deinde loco gratiarum actiones ponuntur, quas mens, uel cum praeterita dei recolit beneficia uel cum praesentia contemplatur, seu cum in futurum quae et quanta praeparauerit deus his qui diligunt eum prospicit, per ineffabiles excessus domino refert. qua etiam intentione nonnumquam preces uberiores emitti solent, dum illa quae reposita sunt in futuro sanctorum praemia purissimis oculis intuendo ineffabiles deo gratias cum inmenso gaudio spiritus noster instigatur effundere.
[9.15.1] Ex quibus quattuor speciebus licet nonnumquam soleant occasiones supplicationum pinguium generari (nam et de obsecrationis specie quae de conpunctione nascitur peccatorum, et de orationis statu quae de fiducia oblationum et consummatione uotorum pro conscientiae profluit puritate, et de postulatione quae de caritatis ardore procedit, et de gratiarum actione quae beneficiorum dei et magnitudinis ac pietatis eius consideratione generatur, feruentissimas saepissime nouimus preces ignitasque prodire, ita ut constet omnes has quas praediximus species omnibus hominibus utiles ac necessarias inueniri, ut in uno eodemque uiro nunc quidem obsecrationum, nunc autem orationum, nunc postulationum puras ac feruentissimas supplicationes uariatus emittat affectus),
tamen prima ad incipientes uidetur peculiarius pertinere, qui adhuc uitiorum suorum aculeis ac memoria remordentur, secunda ad illos qui in profectu iam spiritali adpetituque uirtutum quadam mentis sublimitate consistunt, tertia ad eos qui perfectionem uotorum suorum operibus adinplentes intercedere pro aliis quoque consideratione fragilitatis eorum et caritatis studio prouocantur, quarta ad illos qui iam poenali conscientiae spina de cordibus uulsa securi iam munificentias domini ac miserationes, quas uel in praeterito tribuit uel in praesenti largitur uel praeparat in futuro, mente purissima retractantes ad illam ignitam et quae ore hominum nec conprehendi nec exprimi potest orationem feruentissimo corde raptantur.
[9.15.2] nonnumquam tamen mens, quae in illum uerum puritatis proficit adfectum atque in eo iam coeperit radicari, solet haec omnia simul pariterque concipiens atque in modum cuiusdam inconprehensibilis ac rapacissimae flammae cuncta peruolitans ineffabiles ad deum preces purissimi uigoris effundere, quas ipse spiritus interpellans gemitibus inenarrabilibus ignorantibus nobis emittit ad deum, tanta scilicet in illius horae momento concipiens et ineffabiliter in supplicatione profundens, quanta non dicam ore percurrere, sed ne ipsa quidem mente ualeat alio tempore recordari.
[9.15.3] et inde est, quod in qualibet mensura quis positus nonnumquam puras intentasque preces inuenitur emittere, quia et de illo primo et humili ordine, qui est super recordatione futuri iudicii, is qui adhuc sub terroris est poena ac metu examinis constitutus ita ad horam conpungitur, ut non minore spiritus alacritate de obsecrationis pinguedine repleatur, quam ille qui per puritatem cordis sui munificentias dei perlustrans atque percurrens ineffabili gaudio laetitiaque resoluitur. incipit enim secundum sententiam domini plus diligere, quia sibimet ampliora cognoscit indulta.
[9.16] Tamen expetendae sunt nobis per profectum uitae consummationemque uirtutum illae potius supplicationum species, quae uel de contemplatione futurorum bonorum uel de caritatis ardore funduntur seu certe, ut humilius et secundum incipientium mensuram loquar, pro adquisitione quarumcumque uirtutum seu uitii cuiuslibet extinctione generantur. aliter enim ad illa sublimiora quae praediximus supplicationum genera peruenire nullatenus poterimus, nisi per ordinem postulationum istarum sensim mens nostra fuerit gradatimque prouecta.
[9.26.1] Quis uero possit diuersitates et causas ipsas atque origines conpunctionum quantalibet experientia praeditus sufficienter exponere, quibus inflammata mens atque succensa ad orationes puras ac feruentissimas incitatur? quarum pauca, quantum potuerimus ad praesens per inluminationem domini reminisci, exempli gratia proponemus.
nonnumquam etenim psalmi cuiuscumque uersiculus occasionem orationis ignitae decantantibus nobis praebuit. interdum canora fraternae uocis modulatio ad intentam supplicationem stupentium animos excitauit. [9.26.2] nouimus quoque distinctionem grauitatemque psallentis etiam adstantibus plurimum contulisse feruoris. nec non exhortatio uiri perfecti et conlatio spiritalis frequenter ad uberrimas preces iacentium erexit affectum. scimus etiam fratris seu cari cuiuslibet interitu non minus nos ad plenam conpunctionem fuisse raptatos. recordatio quoque teporis ac neglegentiae nostrae nonnumquam nobis salutarem spiritus inuexit ardorem. atque in hunc modum nulli dubium est occasiones innumeras non deesse, quibus per dei gratiam tepor ac somnolentia nostrarum mentium ualeat excitari.
[9.27] Quemadmodum uero uel quibus modis istae ipsae conpunctiones de intimis animae conclauibus proferantur, non minoris difficultatis est indagare. frequenter enim per ineffabile gaudium et alacritatem spiritus saluberrimae conpunctionis fructus emergit, ita ut etiam in clamores quosdam intolerabilis gaudii inmensitate prorumpat et cellam uicini iucunditas cordis et exultationis penetret magnitudo. nonnumquam uero tanto silentio mens intra secretum profundae taciturnitatis absconditur, ut omnem penitus sonum uocis stupor subitae inluminationis includat omnesque sensus adtonitus spiritus uel contineat intrinsecus uel amittat ac desideria sua gemitibus inenarrabilibus effundat ad deum. interdum uero tanta conpunctionis abundantia ac dolore suppletur, ut alias eam digerere nisi lacrimarum euaporatione non possit.
[9.28.1] GEMANVS: Hunc equidem conpunctionis affectum ex parte aliqua mea quoque exiguitas non ignorat. frequenter enim recordatione delictorum meorum obortis lacrimis ita sum hoc ineffabili ut praefatus es gaudio uisitante domino uegetatus, ut desperare me illorum ueniam non debere laetitiae ipsius magnitudo dictaret. quo statu reor nihil esse sublimius, si reparatio eius nostro subiaceret arbitrio.
[9.28.2] nam nonnumquam cupiens ad similem me lacrimarum conpunctionem totis uiribus excitare omnesque errores meos atque peccata ante oculos statuens ubertatem illam fletuum reuocare non possum, et ita oculi mei in modum cuiusdam durissimae silicis praedurantur, ut nulla prorsus ex eis umoris gutta destillet. et ideo quantum mihi in illa lacrimarum profusione congaudeo, tantum doleo quod illam, cum uoluero, recuperare non possum.
[9.29.1] ISAAC: Non omnis lacrimarum profusio uno adfectu uel una uirtute depromitur. aliter enim ille emanat fletus, qui peccatorum spina cor nostrum conpungente profertur, de quo dicitur: laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis stratum meum rigabo, et iterum: deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem: et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui:
[9.29.2] aliter qui de contemplatione aeternorum bonorum et desiderio futurae illius claritatis exoritur, pro qua etiam uberiores lacrimarum fontes de intolerantia gaudii et alacritatis inmensitate prorumpunt, dum sitit anima nostra ad deum fortem uiuum dicens: quando ueniam et apparebo ante conspectum dei? fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, cum heiulatu cotidie et lamentatione proclamans: heu mihi, quod incolatus meus prolongatus est, et: multum incola fuit anima mea.
[9.29.3] aliter profluunt lacrimae, quae absque ulla quidem letalium criminum conscientia, sed tamen de metu gehennae et terribilis illius iudicii recordatione procedunt, cuius terrore propheta perculsus orat ad deum non intres, inquiens, in iudicio cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. est etiam aliud lacrimarum genus, quod non pro sua conscientia, sed pro aliena duritia peccatisque generatur: quo Samuhel Saulem, quo illam quoque ciuitatem Hierusalem uel dominus in euangelio uel in praeteritis Hieremias fleuisse describitur, ita dicens: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo in die et in nocte interfectos filiae populi mei.
[9.29.4] uel certe quales illae sunt lacrimae, de quibus in psalmo centensimo primo canitur: quia cinerem sicut panem manducaui, et poculum meum cum fletu miscebam. quas certum est non illo adfectu promi, quo in sexto psalmo ex persona paenitentis emergunt, sed pro anxietatibus uitae huius atque angustiis et aerumnis, quibus iusti in hoc mundo positi deprimuntur. quod etiam psalmi ipsius non solum textus, sed etiam titulus euidenter ostendit, qui ex persona pauperis illius de quo in euangelio dicitur: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, ita describitur: oratio pauperis, cum anxiatus fuerit, et coram deo effuderit precem suam.
[9.30.1] Ab his ergo lacrimis multum distant illae quae obdurato corde de siccis oculis exprimuntur. quas licet non penitus infructuosas esse credamus (bono enim proposito earum adtemptatur emissio, ab his praesertim qui necdum uel ad scientiam peruenire perfectam uel pristinorum seu praesentium uitiorum potuerunt ad purum labe mundari), ab his tamen qui in affectum iam transiere uirtutum nequaquam debet hoc modo extorqueri profusio lacrimarum nec exterioris hominis magno opere adfectandi sunt fletus, qui etiamsi fuerint utcumque producti, numquam pertingere illam spontanearum lacrimarum poterunt ubertatem.
[9.30.2] magis enim supplicantis animum suis conatibus detrahentes humiliabunt atque ad humana demergent et ab illa caelesti sublimitate deponent, in qua adtonita mens orantis indeclinabiliter debet esse defixa, eamque conpellent precum suarum intentione laxata erga steriles et coacticias lacrimarum guttulas aegrotare.
[9.31] Et ut orationis uerae percipiatis adfectum, non meam uobis, sed beati Antoni sententiam proferam. quem ita nonnumquam in oratione nouimus perstitisse, ut eodem in excessu mentis frequenter orante cum solis ortus coepisset infundi, audierimus eum in feruore spiritus proclamantem: quid me inpedis, sol, qui ad hoc iam oreris, ut me ab huius ueri luminis abstrahas claritate?
cuius etiam haec quoque est super orationis fine caelestis et plus quam humana sententia: non est, inquit, perfecta oratio, in qua se monachus uel hoc ipsum quod orat intellegit.…