[7.3.1] Subputatio temporum ac solitudinis habitatio, cuius contemplatione conicis interioris hominis perfectionem nos consequi debuisse, hoc solummodo contulit nobis, ut disceremus quid esse nequeamus, non tamen fecit esse quod esse contendimus. nec enim aut desideratae puritatis fixam stabilitatem aut robur aliquod firmitatis nos hac scientia nouimus adsecutos, sed tantummodo confusionis ac pudoris augmenta.
[7.3.2] etenim cum omnium disciplinarum meditatio ad hoc cotidianis studiis exerceatur atque proficiat, ut a trepidis rudimentis ad peritiam certam stabilemque perueniens incipiat nosse quae primitus uel ambigue nouerat uel penitus ignorabat, et firmo ut ita dixerim gradu in illius disciplinae qualitate procedens perfecte in ea ac sine ulla iam difficultate uersetur, e contrario me in huius puritatis studio laborantem id solummodo profecisse repperio, ut sciam quid esse non possum. ex quo nihil mihi aliud sentio quam laborem tanta cordis contritione conferri, ut numquam scilicet desit materia lacrimarum nec tamen esse desinam quod esse non debeo.
[7.3.3] et idcirco quid profuit didicisse quod summum est, si cognitum nequeat adprehendi? nam cum directionem cordis ad destinata pertendere senserimus, insensibiliter mens inde reuoluta ad priores euagationes inpetu uehementiore prolabitur et ita cotidianis distentionibus occupata innumeris captiuitatibus incessanter abducitur, ut propemodum iam desperetur a nobis desiderata correctio et superflua haec obseruantia uideatur.
[7.3.4] siquidem per momenta singula lubricis discursibus animus euagatus cum ad timorem dei uel contemplationem reducitur spiritalem, priusquam firmetur in ea, rursum fugacius euanescit, cumque eum uelut expergefacti deprehenderimus ab intentione proposita deuiasse atque ad illam theoriam unde discesserat reducentes uoluerimus eum tenacissima cordis intentione uelut quibusdam uinculis obligare, in ipso conatu nostro ocius quam anguilla de recessibus mentis elabitur.
[7.3.5] ob quam rem cotidianis huiusmodi obseruationibus aestuantes nec tamen ex ipsis aliquod nostro cordi stabilitatis robur accessisse cernentes ad hanc opinionem fracti desperatione transducimur, ut non nostro iam, sed naturae uitio has animae peruagationes humano generi inesse credamus.
[7.4.1] SERENUS: Periculosae praesumptionis est necdum rebus recte discussis nec certa ratione collecta de natura cuiuslibet rei praepropere definire ac de consideratione fragilitatis suae capere coniecturam, non de statu et qualitate ipsius disciplinae uel de aliorum experientia proferre sententiam.
nec enim si quis natandi ignarus, sciens pondus corporis sui ferri aquarum liquore non posse, experimento suae uoluerit inperitiae definire neminem penitus posse liquidis elementis solida carne circumdatum sustineri, idcirco uera eius opinio iudicanda est, quam secundum experientiam suam uisus est protulisse, cum hoc non solum non esse inpossibile, sed etiam perfacile ab aliis fieri ratione certissima et oculorum fide non dubia conprobetur.
[7.4.2] νοῦς itquae, id est mens, ἀεικίνητος καὶ πολυκίνητος definitur, id est semper mobilis et multum mobilis. quod etiam in Sapientia quae dicitur Salomonis aliis uerbis ita describitur: καὶ γεῶδες σκῆνος βρίθει νοῦν πολυφρόντιδα, id est: et terrenum habitaculum adgrauat mentem multa cogitantem. haec igitur pro condicione naturae numquam potest otiosa consistere, sed necesse est eam, nisi prouisum habuerit ubi suos exerceat motus et in quibus iugiter occupetur, propria mobilitate discurrere et per omnia uolitare, donec longo exercitio usuque adsuefacta diuturno, quo uos in cassum dicitis laborare, experiatur et discat quas memoriae suae materias debeat praeparare, erga quas circumagat indefessos uolatus et inmorandi robur adquirat, et ita praeualeat aduersas inimici suggestiones quibus distrahebatur extrudere atque in illo quem desiderat statu et qualitate durare.
[7.4.3] non ergo hanc euagationem cordis nostri uel naturae humanae uel deo creatori eius debemus adscribere. uera est enim scripturae sententia, quia deus fecit hominem rectum: et ipsi quaesierunt cogitationes multas. a nobis ergo earum qualitas pendet, quia cogitatio, inquit, bona scientibus eam adpropinquat, uir autem prudens inueniet eam. quidquid enim ut inueniri possit nostrae prudentiae industriaeque subiectum est, si non fuerit inuentum, sine dubio nostrae desidiae uel inprudentiae, non naturae uitio reputandum est. cui sensui Psalmista quoque congruit dicens: beatus uir cui est auxilium eius abs te, domine: ascensus in corde suo disposuit. uidetis ergo in nostra dicione consistere, ut siue ascensus, id est pertingentes ad deum cogitationes, siue descensus, ad terrena scilicet et carnalia conruentes, in nostris cordibus disponamus.
[7.4.4] quae si non in nostra potestate consisterent, nec Pharisaeos dominus increpasset: quid cogitatis mala in cordibus uestris? nec per prophetam praecepisset dicens: auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis, et: usque quo morabuntur in te cogitationes noxiae? nec in die iudicii earum qualitas quemadmodum operum exigeretur a nobis, ita per Esaiam domino conminante: ecce, inquit, ego uenio ut congregem opera et cogitationes eorum cum omnibus gentibus et linguis, sed ne condemnari quidem earum testimonio uel defendi in illo terribili atque metuendo examine secundum beati apostoli sententiam mereremur ita dicentis: et inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, in die qua iudicabit deus occulta hominum secundum euangelium meum.