[1.1] Cum in heremo Sciti, ubi monachorum probatissimi patres et omnis commorabatur perfectio, abbatem Moysen, qui inter illos egregios flores suauius non solum actuali, uerum etiam theoretica uirtute fragrabat, institutione eius fundari cupiens expetissem una cum sancto abbate Germano (cum quo mihi ab ipso tirocinio ac rudimentis militiae spiritalis ita indiuiduum deinceps contubernium tam in coenobio quam in heremo fuit, ut cuncti ad significandam sodalitatis ac propositi nostri parilitatem pronuntiarent unam mentem atque animam duobus inesse corporibus),
pariterque ab eodem abbate aedificationis sermonem fusis lacrimis posceremus (quippe cuius hunc animi rigorem manifestissime noueramus, ut nisi fideliter desiderantibus et cum omni cordis contritione quaerentibus nequaquam adquiesceret ianuam perfectionis aperire, ne scilicet, si passim uel nolentibus eam uel tepide sitientibus exhiberet, res necessarias et quae solis perfectionem cupientibus debent esse conpertae, indignis et fastidiose suscipientibus pandens aut iactantiae uitium aut proditionis crimen uideretur incurrere), tandem fatigatus precibus nostris ita exorsus est.
[1.2.1] Omnes, inquit, artes ac disciplinae scopon quendam, id est destinationem, et telos, hoc est finem proprium habent, ad quem respiciens uniuscuiusque artis industrius adpetitor cunctos labores et pericula atque dispendia aequanimiter libenterque sustentat.
nam et agricola nunc torridos solis radios, nunc pruinas et glaciem non declinans terram infatigabiliter scindit et indomitas agri glaebas frequenti subigit uomere, dum scopon seruat, ut eam cunctis sentibus expurgatam uniuersisque graminibus absolutam in modum solubilis harenae exercendo comminuat, finem, id est perceptionem copiosarum frugum et exuberantiam segetum non alias adepturum se esse confidens, quo uel ipse deinceps uitam securus exigere uel suam possit amplificare substantiam. [1.2.2] referta etiam frugibus horrea libenter exhaurit easque putribus sulcis instanti labore commendat, praesentem deminutionem futurarum messium contemplatione non sentiens.
illi etiam, qui negotiationum solent exercere commercia, non incertos pelagi timent casus, non ulla discrimina perhorrescunt, dum ad finem quaestus spe praepeti prouocantur.
nec non etiam hi qui militiae mundialis ambitione flammantur, dum prospiciunt honorum ac potentiae finem, peregrinationum exitia ac pericula non sentiunt nec praesentibus aerumnis bellisque frangunter, dum propositum sibi dignitatis finem cupiunt obtinere.
[1.2.3] habet ergo et nostra professio scopon proprium ac finem suum, pro quo labores cunctos non solum infatigabiliter, uerum etiam gratanter inpendimus, ob quem nos ieiuniorum inedia non fatigat, uigiliarum lassitudo delectat, lectio ac meditatio scripturarum continuata non satiat, labor etiam incessabilis nuditasque et omnium rerum priuatio, horror quoque huius uastissimae solitudinis non deterret. ob quem uos ipsi procul dubio parentum spreuistis affectum et patrium solum ac delicias mundi tot pertransitis regionibus despexistis, ut ad nos homines rusticos et idiotas atque in hoc heremi squalore degentes peruenire possetis. propter quod respondete, inquit, mihi quae sit destinatio uestra uel finis, qui ad haec omnia libentissime sustinenda uos prouocat.
[1.3] Et cum persisteret nostram elicere super hac interrogatione sententiam, respondimus regni caelorum causa haec cuncta tolerari.
[1.4.1] Ad quod ille: Bene, inquit: argute de fine dixistis. qui uero debeat esse scopos noster, id est destinatio, cui iugiter inhaerentes finem ualeamus adtingere, prae omnibus nosse debetis.
et cum ignorationem confessi simpliciter fuissemus, adiecit: in omni ut dixi arte ac disciplina praecedit quidam scopos, id est animae destinatio siue incessabilis mentis intentio. quam nisi quis omni studio perseuerantiaque seruauerit, nec ad finem desiderati fructus poterit peruenire.
[1.4.2] nam ut dixi agricola finem habens secure copioseque uiuendi in prouentu segetum fecundarum scopon, id est destinationem gerit agrum suum cunctis sentibus expurgare eumque uniuersis infructuosis uacuare graminibus, nec aliter se quieti finis opulentiam adepturum esse confidit, nisi id, quod usu obtinere desiderat, quadam prius operis ac spei suae ratione possideat.
negotiator quoque conparandarum mercium desiderium non deponit, per quod possit quaestuosius diuitias congregare, quia frustra concupisceret lucrum, nisi uiam qua ad id tenderet elegisset.
et qui certis quibusque dignitatibus mundi huius cupiunt honorari, cui se officio uel ordini debeant mancipare ante proponunt, ut per legitimum spei tramitem finem quoque ualeant desideratae dignitatis adtingere.
[1.4.3] itaque et uiae nostrae finis quidem est regnum dei. quid uero sit scopos debet diligenter inquiri: qui si nobis similiter conpertus non fuerit, frustra nitendo fatigabimur, quia sine uia tendentibus labor est itineris, non profectus.
ad quod obstupescentibus nobis senex intulit: finis quidem nostrae professionis ut diximus regnum dei seu regnum caelorum est, destinatio uero, id est scopos, puritas cordis, sine qua ad illum finem inpossibile est quempiam peruenire.
[1.4.4] in hac ergo destinatione defigentes nostrae directionis obtutus uelut ad certam lineam cursum rectissimum dirigemus, ac si paululum quid ab hac cogitatio nostra deflexerit, ad contemplationem eius ilico recurrentes rursus eam uelut ad quandam normam rectissime corrigemus, quae semper omnes conatus nostros ad unum hoc reuocans signum arguet statim, si a proposita directione mens nostra uel paululum deuiauerit.
[1.5.1] Quemadmodum hi, quibus usus est bellica tela tractandi, cum ante regem mundi huius artis suae cupiunt peritiam demonstrare, in paruissima quaedam scutula, quae depicta in se continent praemia, iacula uel sagittas intorquere contendunt, certi quod non alias nisi destinationis suae linea ad finem possint desiderati praemii peruenire, quo tum demum utique potientur, cum propositum scopon ualuerint obtinere:
qui si forte ab eorum fuerit subtractus intuitu, quantumlibet a recto tramite cassa imperitorum deerret intentio, excidisse se tamen ab illius disciplinatae lineae directione non sentient, quia nullum habent certum signum quod uel peritiam directionis probet uel arguat prauitatem. et ideo cum inutiles in aëra uacuumque fuderint iactus, in quo peccauerint quoue decepti sint diiudicare non possunt, quippe quos nullum accusat indicium quantum a directione discesserint, nec quo deinceps corrigere uel reuocare debeant lineam disciplinae docere potest passiuus obtutus.
[1.5.2] ita igitur et nostri propositi finis quidem secundum apostolum uita aeterna est, ita eodem pronuntiante: habentes quidem fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam, scopos uero est puritas cordis, quam sanctificationem non inmerito nuncupauit, sine qua praedictus finis non poterit adprehendi, acsi dixisset aliis uerbis: habentes quidem scopon uestrum in cordis puritate, finem uero uitam aeternam. de qua destinatione docens nos idem beatus apostolus ipsum nomen, id est scopon, significanter expressit ita dicens: quae posteriora sunt obliuiscens, ad ea uero quae in ante sunt extendens me, ad destinatum persequor, ad brauium supernae uocationis domini.
[1.5.3] quod euidentius in Graeco ponitur κατὰ σκοπὸν διώκω, id est secundum destinationem persequor, tamquam si dixisset: hac destinatione qua illa quae posteriora sunt obliuiscor, id est anterioris hominis uitia, ad finem brauii caelestis peruenire contendo.
quidquid ergo nos ad hunc scopon, id est puritatem cordis potest dirigere, tota uirtute sectandum est, quidquid autem ab hac retrahit, ut perniciosum ac noxium deuitandum. pro hac enim uniuersa agimus atque toleramus, pro hac parentes, patria, dignitates, diuitiae, deliciae mundi huius et uoluptas uniuersa contemnitur, ut scilicet puritas cordis perpetua retentetur.
[1.5.4] hac itaque nobis destinatione proposita semper actus nostri et cogitationes ad eam obtinendam rectissime dirigentur. quae si prae oculis nostris iugiter statuta non fuerit, non solum cunctos labores nostros uacuos pariter atque instabiles reddens in cassum eos ac sine ullo emolumento conpellet effundi,
sed etiam cogitationes omnes diuersas sibique contrarias suscitabit. necesse est enim mentem quo recurrat cuiue principaliter inhaereat non habentem per singulas horas atque momenta pro incursuum uarietate mutari atque ex his quae extrinsecus accedunt in illum statum continuo transformari qui sibi primus occurrerit.
[1.6.1] Hinc namque est quod nonnullos mundi huius maximas facultates et non solum multa auri atque argenti talenta, uerum etiam praediorum magnificentiam contemnentes post haec uidimus pro scalpello, pro graphio, pro acu, pro calamo commoueri. qui si contemplationem cordis mundi fixam tenerent, numquam utique pro paruis rebus admitterent, quod ne pro magnis ac pretiosis incurrerent opibus, easdem penitus abicere maluerunt.
[1.6.2] nam et plerumque nonnulli tanto zelo codicem seruant, ut eum ne leuiter quidem legi uel contingi ab aliquo sinant, et inde occasiones inpatientiae ac mortis incurrunt, unde monentur stipendia patientiae et caritatis adquirere, cumque omnes diuitias suas pro Christi amore disperserint, pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retentantes et pro ipsis nonnumquam mobiliter irascentes, ueluti qui non habeant apostolicam caritatem, ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur. quod in spiritu beatus apostolus praeuidens et si distribuero, inquit, in cibos pauperum omnes facultates meas et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
[1.6.3] unde liquido conprobatur perfectionem non statim nuditate nec priuatione omnium facultatum seu dignitatum abiectione contingi, nisi fuerit caritas illa cuius apostolus membra describit, quae in sola cordis puritate consistit. nam quid est aliud non aemulari, non inflari, non inritari, non agere perperam, non quaerere quae sua sunt, non super iniquitate gaudere, non cogitare malum et reliqua, nisi cor perfectum atque mundissimum deo semper offerre et intactum a cunctis perturbationibus custodire?
[1.7.1] Omnia igitur huius gratia gerenda adpetendaque sunt nobis. pro hac solitudo sectanda est, pro hac ieiunia, uigilias, labores, corporis nuditatem, lectionem ceterasque uirtutes debere nos suscipere nouerimus, ut scilicet per illas ab uniuersis passionibus noxiis inlaesum parare cor nostrum et conseruare possimus et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere, et non propter has obseruantias, si forte honesta ac necessaria occupatione praeuenti sollemnitatem districtionis nostrae non potuerimus implere, incidamus in tristitiam uel iram siue indignationem, ob quae expugnanda illud quod praetermissum est fueramus acturi.
[1.7.2] non enim tantum est lucrum ieiunii quantum irae dispendium nec tantus lectione capitur fructus quantum contemptu fratris incurritur detrimentum. ea igitur quae sequentia sunt, id est ieiunia, uigiliae, anachoresis, meditatio scripturarum, propter principalem scopon, id est puritatem cordis, quod est caritas, nos conuenit exercere et non propter illa principalem hanc proturbare uirtutem, qua in nobis integra inlaesaque durante nihil oberit, si aliquid eorum quae sequentia sunt pro necessitate fuerit praetermissum: siquidem nec proderit uniuersa fecisse adempta hac qua diximus principali causa, cuius obtentu sunt omnia peragenda.
[1.7.3] ob hoc enim quis ferramenta cuiuslibet artis instituere sibimet ac praeparare festinat, non ut ea possideat otiosa nec ut emolumenti illius fructum qui speratur ex ipsis in nuda instrumentorum possessione constituat, sed ut eorum ministerio peritiam finemque illius disciplinae cuius haec adiumenta sunt efficaciter adprehendat. igitur ieiunia, uigiliae, meditatio scripturarum, nuditas ac priuatio omnium facultatum non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt, quia non in ipsis consistit disciplinae illius finis, sed per illa peruenitur ad finem.
[1.7.4] in cassum igitur haec exercitia molietur, quisque his uelut summo bono contentus intentionem sui cordis huc usque defixerit et non ad capiendum finem, propter quem haec adpetenda sunt, omne studium uirtutis extenderit, habens quidem disciplinae illius instrumenta, finem uero, in quo omnis fructus consistit, ignorans. quidquid igitur potest istam mentis nostrae puritatem tranquillitatemque turbare, quamuis utile ac necessarium uideatur, ut noxium deuitandum est. hac enim norma et errorum peruagationumque omnium dispersiones poterimus euadere et desideratum finem linea certae directionis adtingere.
[1.16] GERMANVS: Quid ergo est quod etiam nolentibus, immo uero etiam nescientibus nobis ita superfluae cogitationes subtiliter ac latenter inrepunt, ut non solum eas expellere, uerum etiam intellegere ac deprehendere difficultatis inmodicae sit? potest ergo mens aliquando ab istis uacua repperiri et numquam huiuscemodi inlusionibus incursari?
[1.17.1] MOYSES: Mentem quidem non interpellari cogitationibus inpossibile est, suscipere uero eas siue respuere omni studenti possibile est. quemadmodum igitur ortus earum non omnimodis pendet a nobis, ita reprobatio uel electio consistit in nobis. nec tamen ex eo quod diximus inpossibile esse mentem cogitationibus non adiri, totum uel incursui uel illis spiritibus tribuendum est qui eas nobis nituntur ingerere. alioquin nec liberum in homine maneret arbitrium nec in nobis staret nostrae correctionis industria.
[1.17.2] sed est, inquam, nostrum magna ex parte, ut cogitationum qualitas emendetur et uel sanctae ac spiritales in cordibus nostris uel terrenae carnalesque concrescant. ideo namque frequens lectio et iugis adhibetur meditatio scripturarum, ut exinde nobis spiritalis memoriae praebeatur occasio, idcirco decantatio crebra psalmorum, ut adsidua nobis exinde conpunctio ministretur, idcirco uigiliarum ac ieiuniorum orationumque sedulitas adhibetur, ut extenuata mens non terrena sapiat, sed caelestia contempletur. quibus rursum neglegentia inrepente cessantibus necesse est ut mens uitiorum squalore concreta in carnalem partem mox inclinetur et conruat.
[1.18.1] Quod exercitium cordis non incongrue molarum similitudini conparatur, quas meatus aquarum praeceps impetu rotante prouoluit. quae nullatenus quidem cessare possunt ab opere suo aquarum inpulsibus circumactae: in eius uero qui praeest situm est potestate, utrumnam triticum malit an hordeum loliumue comminui. illud quippe est procul dubio conmolendum, quod ingestum ab illo fuerit cui operis illius cura commissa est.
[1.18.2] ita igitur etiam mens per uitae praesentis incursus undique ingruentibus temptationum torrentibus circumacta uacua quidem cogitationum aestibus esse non poterit: quales uero uel amittere uel parare sibi debeat, studii ac diligentiae suae prouidebit industria. si enim ut diximus ad sanctarum scripturarum meditationem iugiter recurramus ac memoriam nostram ad recordationem spiritalium rerum et desiderium perfectionis spemque futurae beatitudinis erigamus, necesse est ut ortae cogitationes exinde spiritales in his quae meditati sumus mentem faciant inmorari.
[1.18.3] sin uero desidia seu neglegentia superati uitiis et otiosis confabulationibus occupemur seu curis mundanis et superfluis sollicitudinibus inplicemur, consequenter exinde uelut quaedam zizaniorum species generata operationem quoque nostro cordi noxiam ministrabit, et secundum sententiam domini saluatoris ubi fuerit thesaurus operum seu intentionis nostrae, ibi et cor nostrum necessario permanebit.